MULTIFORMIS Corona

MULTIFORMIS Corona
MULTIFORMIS Corona
apud appuleium Met. l. 11. qui eâ Deam, quôcun que eam nomine vocari fas fuerit, quod se e bruto humanae maiestati reddidisset, ornavit, a diversitate rerum, quae illi insculptae, nomen habuit. Sic in corona, Vulcani manibus elaboratâ, iussu Iovis, apud Hesiodum Theogon. v. 575. caelata fuêre multa artificiosa ex iis animantibus, quae terrâ marique continentur:
Τῆ δ᾿ ἐνὶ δαίδαλα πολλὰ τετεύχατο, θαῦμα ἰδέσςθαι,
Κνώδαλ᾿ ὅδ᾿ ἥπειρος πολλὰ τρέφει, ἠδὲ θάλαςςα.
Fuit autem illa Pandorae imposita; ut hôc pactô indigitaretur, nihil neque mari, neque terrâ, contineri, quod non illius imperio subiecerit Iuppiter. Corona Nemesis similiter multiformis fuit, ut in qua cervi et sigilla victoriae; quorum illi, animalia fugacia,
signarunt fugientes Persas; ista robur et felicitatem universae Graeciae, apud car. Paschalium Coronarum l. 9. c. 10. quem pluribus hanc in rem disserentem vide.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ГОЛОВНОЙ МОЗГ — ГОЛОВНОЙ МОЗГ. Содержание: Методы изучения головного мозга ..... . . 485 Филогенетическое и онтогенетическое развитие головного мозга............. 489 Bee головного мозга..............502 Анатомия головного мозга Макроскопическое и… …   Большая медицинская энциклопедия

  • NEMESIS — I. NEMESIS Dea scelerum ultrix. Iovis, et Necessitatis, vel Oceani et Noctis filia, puniens im moderatos, et impudentes, unde eius iram deprecabantur, qui loquebantur de se. Vide Callimachum Hymnoin Cererem, v. 56. Euripidem in Phoenissis, v. 189 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”